Latin
6.9.46 to 6.9.58
Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio 6.9.46-58
Unproofread scanNot analysed yet
Dum enim peccantes quique bonum opus aspiciuDt, et ad idem faciendum se convertunt, quasi errantes in nocte, per lumen lunae ad viam redeunt. Haec itaque sancta anima dum peccantibus exempla praebet, quasi luna in nocte lucet. Dum vero magis ac magis crescit, et de die in diem per consuetudinem operis lumen justitiae tam perfecte accipit, ut etiam bonis exempla imitationis præbeat, quae prius solispecca. toribus imitando apparebat, profecto jam luna sol efficitur; quia quæ in nocte errantibus nunc lucebat, modo in die ambulantibus lumen veritatis manifestat. Hinc est quod sequitur: Electa ut sol. De qua bene subditur: Terribilil ut castrorum acies ordinata. Hoc quia jam dictum est, iterum non necesse est exponi, ne sic videatur fastidium generari. Sequitur ergo Sponsus, et causam dicit unde tanta virtus in Ecclesia excrescere possit. Visitatione quippe renovatur, et quod in ea tenebrosum est, respectione ejus illuminatur. Et hinc est quod subdens ait: (Vers. 10.) Descendi in hortumnucum, utviderem pomaconvallium; et inspicerem si floruissent vineæ, et germinassent mala punica.