Latin
Chapter 6
Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio 6.4
Unproofread scanNot analysed yet
Oculos ad Sponsum tendimus, dum intuitum mentis ad videndam Christi beatitudinem aliquantulum aperimus. Sed oculos avertere praecipimur, ne videlicet aspicere eam sicuti est, quantumcunque videamus, arbitremur. Ipsi enim oculi eum avolare fecerunt; quia quo amplius videtur, eo magis invisibilis esse cognoscitur. Et a nobis avolat; quia quantulumcunque ictu mentis apprehensus, incomprehensibiliter super omnem conatum nostrum se exallatum esse manifestat. Oculi quippe mentis quasi noc efficiunt ut avolet; quia per hoc tanLillum quod videtur, valde longinquus et a volans a nobis, sicut dictum est, apparet. Sequitur: (Vers. 4-6.) Capilli tui sicut greges caprarum, (a) qui ascenderunt de monte Galaad. Dentes tui sicut greges (b) tonsarum ovium, quæ ascenderunt de lavacro; omnes gemellis fetibus, et sterilis non est (c) inter eos. Sicut cortex mali punici, sic genæstuæ, (d) absque occultis.