Latin
Chapter 6
Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio 6.5
Unproofread scanNot analysed yet
Haec omnia dicta de Ecclesia superius, ut potuimus, exposuimus; ideo nunc de Synagoga eadem replicare devitamus. Unum est tamen quod non similiter repetitur: quia ibi sicut fragmenta mali punici, hic autem sicut cortex mali punici dicitur. Quo nihil aliud designari puto, nisi sanguinem martyrum, qui sub Antichristo morientur: et unitatem fidei, sub qua multi Judseorum stringentur. In cujus constantia dum sanguinis effusionem patientur, fidei tribulatione quasi corticis rubore decorabuntur. Sequitur: (Vers. 7.) Sexaginta sunt reginæ, et octoginta concubince; et adolescentularum non est numerus.