Latin
Chapter 7
Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio 7.11
Unproofread scanNot analysed yet
Notandum quod charissima in deliciis dicitur, quia ad charitatem et familiaritatemChristi non pervenit, quisquis Scripturae sanctae deliciis (c) abundare non contendit. Inde enim dicitur: Omni habenti dabitur, et abundabit: ei autem qui non habent, et quod videtur habere, auferetur ab eo (Mattk. xm, 12). His enim deliciis qui abundat, reficitur: his refectus, assidue ad majora percipienda praeparatur. Unde et huic sponsae charissimae dicitur: (Vers. 7.) Statura tua assimilata est palmæ, et ubera tua botris.