Latin
Chapter 7
Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio 7.12
Unproofread scanNot analysed yet
Palma quippe dum crescit, deorsum stringitur, et sursum dilatatur. Sic sancta anima ab imis ad minima incipit, et paulatim ad majora crescendo, usque ad amplitudinem perfectae charitatis pervenit. Nemo enim, sicut scriptum est, repente fit summus. In psalmo autem de justo homine dicitur: Justus ut palma florebit (Psal. XCI, 13). Ubera autem sponsae, duo praecepta charitatis existunt; quae animam possident, vino coelesti inebriant et nutriunt. Potest tamen per palmam crux Christi intelligi. Palma enim in sublime valde crescens, dulcissimos fructus gignit: et crux Christi coelestem cibum nobis praeparavit. Cui statura sponsae assimilatur: quia pro Christo mori non dubitat, quisquis Christum valde diligens digne imitatur. De palma sequitur Sponsus, dicens: (Vers. 8.) Dixi, Ascendam in palmam, et apprehendam fructus ejus; et erunt ubera tua sicut botri vineæ; et odor oris tui sicut malorum.