Latin
Chapter 7
Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio 7.3
Unproofread scanNot analysed yet
Per duo femina sponsae, duo populi Ecclesiae: perjuncturam feminum, concordia designatur praedicatorum, quibus populi uniuntur, dum ad Fidem catholicam circumcisio et praeputium per eos erudiuntur. Qui ut monilia existunt; quia dum in sapientia, qua refulgent, sancta opera faciunt, quasi in auro lapides gerunt. De quibus sequitur: Quas fabricata sunt manu artificis. Manu artificis monilia fabricantur, quia opere Christi praedicatores pulchri et utiles efficiuntur. Sequitur. (Vers. 2.) Umbilicus tuus crater tornatilis, nunm quam indigens poculis.