Latin
Chapter 7
Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio 7.4
Unproofread scanNot analysed yet
Umbilicus etiam sanctorum prædicatorum ordo est: qui bene crater esse dicitur, quia dum per eos populus crudilur, vino spintali ipsorum officio ebriatur. Qui bene tornatilis nuncupatur; quia juxta mores hominum universos necesse est ut lingua praedicatoris volvatur. Qui poculis non indiget; quia quod aliis propinat, necesse est ut abundantius caeteris bibat, et plenius quod dat, contineat. Sequitur: (Vers. 2.) Venter tuus sicut acerus tritici, vallatus liliis.