Latin
Chapter 7
Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio 7.8
Unproofread scanNot analysed yet
Hesebon cingulum moeroris interpretatur. Oculi ergo sponsae sicut piscinae in Hesebon dicuntur; quia dum de peregrinatione sua contristantur, et mcerore corroborati, contra spiritales hostes accinguntur, lacrymis se lavant, ut per eos populi convenienter coram Deo mundentur. In porta autem filiae multitudinis sunt: quia in fide stant, per quam Ecclesiae multitudinem ad coelestia introducunt. Sequitur: (Vers. 4.) Nasus tuus sicut turris Libani, quæ respicit contra Damalcum.