Latin
7.5 to 7.7
Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio 7.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Per ventrem, populi latitudo designetur: qui bene sicut acervus tritici liliis vallatur; quia dum operibus sanctis intendens, in caeleste horreum praeparatur, exemplis sanctorum, ut perseveret, undique munitur; de quibus iterum dicitur: (Vers. 3.) Duo ubera tua sicut duo hinnuli caprece gemelli. Duo ubera, duo populi existunt: quia dum in amore fraterno semper vivunt, se invicem lacte pietatis in charitate nutriunt. Qui bene duo hinnuli capreae gemelli nominantur: quia dum per praedicationem Synagogae in fide geniti, in ejus Scripturis nutriuntur, in spem aeternitatis intendentes, quasi in montibus concordes pascuntur. De quibus praedicatoribus sequitur: (Vers. 4.) Collum tuum sicut turris eburnea. Collum sponsae sicut turris eburnea dicitur; quia praedicatores Ecclesiae et alti per contemplationem, et fortes per sanctorum operum exercitationem, et preliosi per divinam sapientiam habentur. De quibus iterum dicitur: (Vers 4.) Oculi tui sicut piscinae in Hesebon, quæ sunt in porta filiæ multitudinis.