Latin
Chapter 8
Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio 8.13
Unproofread scanNot analysed yet
Ostium etiam bene esse Ecclesiam dicimus, quam ab ipso Christo potestatem aperiendi et claudendi accepisse scimus. Ostium procul dubio in suis praedicatoribus existit, quia per eos aditus ad vitam se nobis aperit. Unde et ipsi primo pastori Ecclesiae dicitur: Quodcunque ligaveris suer terram, erit ligatum et in cœlis; et quodcunque solveris super terram erit solutum et in cœli, (Matth. XVI, 19). Vel osuum in ipso capite suo existit, quia ipse de se veraciter dicit: Ego sunt ostium (Joan. x,7). Ostium vero tabulis cedrinis compingitur, quia sancta Ecclesia fidem praedicans, multitudinibus populorum decoratur; et dum populi variis virtutibus asperguntur, ut videlicet alius de rebus quas possidet, indigentibusnecessaria tribuat: alius omnia abjiciens, etiam a legitimo connubio se abstineat; alius vero tantum proficiat, ut aliorum etiam praedicator fiat; tanquam pictura multis coloribus, sic Ecclesia multis (b) ditionibus honestalur, que sancto Spiritu convalescens hilariter respondet, dicens: (Vers. 10.) Ego murus, et ubera mea sicut turris, ex quo facta sum corum eo quasi pacem reperiens.