Latin
Chapter 8
Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio 8.14
Unproofread scanNot analysed yet
Ubera sua sicut lurrim habuit, ex quo pacem coram Sponsa reperit; quia postquam sub ipso spiritum pacis accepit, prædicatores contemplatione a! tos, et robore inflexibiles nutrivit. Sed quid est quod non ait pacem, sed quasi pacem reperiens; nisi quia dum in hoc mundo sumus,(a)a peccatoomnimodisnon desistimus, et quandiu cum peccato vivimus, pacem perfectam cum illo qui sine peccato in carne vixit, non habemus! Sed quoniam tantillam pacem quam habemus, per ipsum Mediatorem Dei et hominum eDemus, ideo subditur: (Vers. 11.) Vinea fuit pacifico, in ea quæ habet populos; tradidit eam custodibus; vir affert pro fructu ejus mille argenteos.