Latin
Chapter 8
Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio 8.4
Unproofread scanNot analysed yet
Sancta Ecclesia, vel quaelibet sancta anima, de deserto ascendit, quia in exsilio hujus peregrinationis posita, ad coelestia gaudia mente et cogitationibus tendit. Unde et Paulus dicebat: Nostra conversatio in cœlis est (Philip. III, 20). Deliciis affluit, quia sanctae Scripturae meditationibus intendens, coelesti pabulo assidue mentem pascit. Super dilectum innititur, quia in solius Christi auxilio confidens, eo largiente, ab exsilio ad patriam transfertur. Ipsa quippe Veritas omnibus fidelibus ait: Sine me nihil potestis facere (Joan. xv, 5). Unde vero acoeperit, ut ab infimis ad superiora, a deserto ad regnum ascendere possit, manifestat dilectus cum subdit: (Vers. 5.) Sub arbore malo suscitavi te, ibi corrupta est mater tua, ibi violata est genitrix tua.