Latin
Chapter 8
Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio 8.5
Unproofread scanNot analysed yet
Quid per arborem malum, nisi sancta crux designatur? quae malum illud sustinuit, de quo eadem Sponsa in superioribus dici: Sicut malus inter ligna sylvarum, sic dilectus meus inter filios (Cant. u, 3). Sed sponsam suam Christus sub arbore malo suscitavit, quia in cruce positus, subditam sibi Ecclesiam ad vitam vocavit; ut a somno mortis resurgeret, et cum illo se crucifigens, ad novam resurrectionem properaret. Unde et Apostolus cuivis animæ mortuæ dicit: Surge, qui dormis, et exurge a mortuis, et illuminabit te Christus (Ephes. v, 14). Et Quibusdam qui jam surrexerant, alibi dicit: Si consurrexistis cum Christo, quæ sursum sunt quærite (Col. III, 1). Sed quia infidelitas Synagogae Christum crucifixit, ideo sequitur; Ibi corrupta est mater tua. Sub arbore malo mater Ecclesiæ corrupta esse dicitur, quia quando Salvatorem suum in ligno fixit, nefandoscelere se corrupit. Cujus sceleris magnitudinem inculcat, cum idem replicat, dicens: Ibi violata est genitrix tua. Sed quoniam ad hoc caecitas in Israel facta est, ut plenitudo Gentium intraret (Rom. xi), ideo intranti Ecclesiae dicitur: (Vers. 6.) Pone me ut,ignaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum.