Latin
Chapter 8
Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio 8.7
Unproofread scanNot analysed yet
Bene procul dubio fortis ut mors dilectio esse perhibetur; quia dum per dilectionem a vitiis mortificamur, quod mers agit in sensibus corporis, hoc agitdilectio in cupiditatibus mentis. Sunt enim nonnulli qui sic diligunt Deum, ut omnia visibilia negligant, et dum mente in aeterna tendunt, ad omnia temporalia pene insensibiles fiant. In his nimirum ut. mors dilectio fortis existit, quia sicut mors exteriores corporis sensus ab omni proprio et naturali appetitu interficit, sic dilectio in talibus viris omnia terrena desideria contemnere mentem alias intentam compellit. Hujusmodi mortuis et vivis dicebatApostolus; Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Col. tu, 3). Hi procul dubio vitam suam cum Christo abscondunt; quia dum omnia quæ videmus, postponunt, in his quae non videmus, in beatitudine scilicet Christi, veraciter et secrete vivunt. Quia enim falsam vitam despiciunt, quae visibiliter apparet, in vera vita se abscondunt, quae non nisi inyisibilibus oculis se manifestam præbet. Potest tamen intelligi, ut hoc de seipso Christus dicat, inquiens: Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum; quia fortis est ut mors dilectio. Ac si diceret; Dignum est ut in mente et actione signum dilectionis meae meipsum tecum feras, quia in fortitudine dilectionis tuae mortem subii, ut tu quæ mortua in infidelitate eras, mecum resurgens, in fidei novitate spiritaliter vivas.