Latin
Chapter 8
Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio 8.6
Unproofread scanNot analysed yet
In corde sunt cogitationes, et in brachio operation es. Super cor ergo et super brachium Sponsae, dilectus ut signaculum ponitur; quia in sancta anima quantum ab ea diligatur, et voluntate et actione designatur. Signum quippe sancta mens interius et exterius Christum portat; quia dum in ejus meditationibus assidue laborat, in exteriori actione eum imitari non cessat, quo ejus dilecta esse dubitari non debeat. De quo signo ipse Sponsus discipulis suis aiebat: In hoc cognoscent omnes quia veremei discipuli estis, si dilectionem habueritis ad invicem (Joan. XIII, 35). De qua dilectione mox subditur: (Yers. 6.) Quia fortis est ut mors dilectio; dura sicut infernus æmulatio; lampades ejus lampades ignis atque flammarum.