Latin
1.1.199.236 to 1.1.199.258
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 1.1.199.236-258
Unproofread scanNot analysed yet
Inter caetera eximia quae hac in epistola leguntur, haec maxime ponderanda et memoriae insculpenda: Verba, inquit, nutrientium, aut lac erunt si bona sunt, aut venenum si mala. Quibus magistris ac doctoribus usus fuerit sanctus puer, ut ad tantum scientiae ac sapientiae culmen perveniret, penitus nos fugit. Litteris grammaticis, inquit Gregorius Turon. loco jam laudato, dialecticisque ac rhetoricis ita erat institutus, ut nulli in Urbe ipsa putaretur esse secundus. Linguam tamen Graecam minime calluisse, raro inter doctos humilitatis exemplo, profitetur ep. 32 libri vii. Juris eum fuisse peritissimum et consultissimum plurimae probant ejus epistolae, maxime libri decimi tertii 45. Eadem cum Gregorio Turon. tradit Paulus Diaconus, additque Romae hoc tempore potissimum floruisse litterarum studia, nimirum, annitente praesertim magno Cassiodoro, qui in Italia jacentes litteras excitaverat, et celeberrimam in suo monasterio academiam instituerat, ut toto fere libro tertio ejus Vitae descripsimus. Notanda prae caeteris sunt haec Pauli Diaconi (Num. 1) verba: Inerat ei (Gregorio) in parva adhuc aetate maturum jam studium, adhaerere scilicet dictis majorum, et si quid dignum potuisset auditu percipere, non segniter oblivioni tradere, sed tenaci potius memoriae commendare. Hauriebatque jam tunc sitibundo doctrinae fluenta pectore, quae post congruenti tempore, mellito gutture eructaret. Paulo concinit Joannes Diaconus, additque Gregorium fuisse arte philosophum (Lib. i, n. 1). Quam vero philosophorum sectam sit amplexus, non aperit. Ethicen ab eo maxime cultam fuisse nullus ignorare potest, nisi in operum ejus lectione fuerit peregrinus. Certe Christianorum Senecam eum libenter appellarem, nisi de illo satius videretur dicere, quod de Abraham Ambrosius: Magnus plane vir et multarum virtutum clarus insignibus, quem votis suis philosophia non potuit aequare. Denique minus est quod illa finxit quam quod iste gessit (Lib. i de Abrah. c. 2). Astrologiam divinantem aliasque curiosas et periculosas artes nunquam sectatus est.