Latin
1.1.199.259 to 1.1.199.270
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 1.1.199.259-270
Unproofread scanNot analysed yet
Contra mathematicos futura praedicere praesumentes insurgit hom. 10 in Evangelia num. 4 et 5. Quod autem ait Joannes Sacrisburiensis lib. ii de Nugis Curialium c. 26 et lib. viii c. 19, cum non solum mathesin ab aula recedere jussisse, sed etiam Bibliothecae Palatinae in cujus archivis recondebantur omnium disciplinarum libri, zelo intempestivo ignem admovisse, ut major esset sacrae Scripturae auctoritas, et in ea legenda flagrantius studium; id plane inter nugas et aniles fabulas rejici debet. His virtutibus ornatus, his excultus studiis Gregorius, mox ad praecipuas. Urbis, senatus, reipublicae dignitates viam sibi aperuit. Quia vero pars magna fuit eorum quae aut in imperii aut in Eccclesiae administratione gesta sunt dum viveret, qualis tunc fuerit utriusque status, maxime in Italia paucis exponendum.