Latin
Book 1, Chapter 2
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 1.2.1
Unproofread scanNot analysed yet
Argumentum. 1. Ecclesiae status. 2. Et imperii. Langobardi Italiam invadunt. 3. Gregorius fit praetor Urbis. Ejus praeturae tempus. 4. Quomodo in praetura se gesserit. 5. Frequentia de rebus piis colloquia ad monasticae vitae propositum eum accendunt. Quod diu. differt. 6. Septem aedificat monasteria. 7. Fit monachus. Quo in loco et tempore. 8. Quibus magistris. (An. 574.) Dejecto S. Silverio papa, Vigilius ab anno 537 usque ad an. 554 vel 555 sedem Romanam occupavit, a Justiniano Aug., quo auctore Ipsam invaserat, multa postea perpessus. Cum condemnationi trium capitulorum, ut imperatori obsequeretur, tandem consensisset, ab ejus communione secesserunt prurimi in Occidente, maxime Illyrici et Africae episcopi quod indigne ferrent tres episcopos Theodorum Mopsuestenum, Ibam Edessenum, et Theodoretum Cyri, quos concilium Chalcedonense pro orthodoxis habuerat, condemnatos et reprobatos ab Orientalibus fuisse in synodo Constantinopolilana, quae quinta occumenica vulgo appellatur. Demortuo in Sicilia Vigilio Pelagius I successit. Quo tempore Istriae, Liguriae, Venptiarumque episcopi, habita synodo, cui praefuit Paulinus, Aquileiensis episcopus, pro causa trium capitu orum in apertum schisma eruperunt; Narsemque comitem tumultuantes coercere conantem, imbelli inanis excommunicationis fulmine percusserunt. Tot tantisque Italiae malis conflictatum Pelagium mors ad quietem aeternam vocavit an 559. Illi tamen undecim anni pontificatus et menses decem, in appendice ad Marcellini comitis Chronicon tribuuntur. Ejus successor Joannes III per annos 14 Ecclesiam rexit. Sedente hoc pontifice, Gregorius praeturam Urbis sapienter gessit, ut infra dicemus; verum quo anno coeperit, utrumve Justiniano, qui usque ad an. 565 pervenit, adhuc imperante, non liquet.