Latin
Book 1, Chapter 2
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 1.2.4
Unproofread scanNot analysed yet
Praetor Urbanus, ut jus in Urbe diceret, creatus est. Penes eum erat omnis publici privatique juris potestas; adeo ut novum jus condere, et vetus abrogare pos et. Ut auctoritate, sic dignitatis apparatu et insigniis, consulibus pene par videbatur. Primus qui praeturam obtinuisse in Urbe memoratur, fuit Furius Camillus, Romanorum suae aetatis clarissimus, qui multoties patriam suam in libertatem vindicavit. Quid in hac amplissima dignitate gesserit Gregorius, ignorari a nobis voluit; conjicitur tamen ex moram probitate, juris peritia, judicii maturitate, strenuitate, vi indefessa in laboribus et negotiis, denique ex tot tantisque animi dotibus quibus magis quam purpurae splendore praefulgebat, eum optimi praetoris partes omnes obiisse: unde singularis ille amor quo Romani cives ipsum prosecuti sunt, quique maxime in ejus ad pontificatum electione enituit. Itaque haud dubie suo tum exemplo docuit quod postea scripsit ad Justinum Siciliae praetorem: Nulla vos lucra ad injustitiam pertrahant, nullius vel minae, vel amicitiae ab itinere rectitudinis deflectant. Quam sit vita brevis aspicite,ad quem quandoque ituri estis Judicem, qui judiciarium potestatem geritis, cogitate. Solerter ergo intuendum est, quod cuncta lucra hic relinquimus, et solas dispendiosorum lucrorum causas nobiscum ad judicium deportamus. (Regist. l. i, ep. 2.) Ut consuetudini et dignitati morem gereret Grego rius, serico contectus ac gemmis micantibus solitus era per Urbem procedere trabeatus, inquit alter Gregorius Turon. ,a quo haec ipsa verba mutuatus est Paulus Diaconus (Num. 2). Verum sub saecularibus pompis, non saeculo sed Christo militabat; inter illos reges et consules terrae proculdubio numerandus, qui, ut loquitur Job, aedificant sibi solitudines (Job iii, 14). Quem locum exponens noster Gregorius lib. iv Moral n. 58 et 51), seipsum dum praetor sederet, adumbrasse videtur: Solitudines, inquit, quippe aedificare, est a secreto cordis terrenorum desideriorum tumultus expellere, et una intentione aeternae patriae in amorem intimae quietis anhelare. Bene autem hi qui[sibi solitudines construunt, etiam consules vocantur: quia sic in se solitudinem mentis aedificant, ut tamen in quo prevalent, aliis per charitatem consulere minime desistant. Et libro xxx, num 52: Si prematur, inquit, aliquis popularibus turbis, et tamen nullos curarum saecularium tumultus in corde patitur, non est in Urbe, sed solitudinis quiete fruitur.