Latin
Book 1, Chapter 2
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 1.2.5
Unproofread scanNot analysed yet
De ilio sane ita scribit Paulus Diaconus: Hic in annis adolescentiae, in quibus solet hujusmodi aetas saeculi vias ingredi, Deo coepit devotus existere, et ad supernae vitae patriam totis desideriis anhelare. Vix quidem annum vigesimum attigerat, cum frequentibus collocutionibus a beato Constantino, S. Benedicti discipulo ejusque in monasterii Casinensis regimine successore, qui a…no circiter 60, supra 500, obiisse legitur, jam omnia pene quae de eodem S. Benedicto scripsit toto lib. ii Dialogorum perfecte d dicerat, ut ipse Gregorius testatum reliquit in laudati libri Dialog. praefatione; unde intelligas quae fuerint nobilissimi hujus juvenis studia. De eodem argumento, scilicet de S. Benedicti vita, frequenter etiam colloqui solebat cum Valentiniano, qui annis mullis monasterio Lateranensi praefuit; cum Simplicio, qui S. Benedicti congregationem post eum tertius rexit; et cum Honorato, qui Sublacensi monasterio praeerat; jamque tunc ad arctioris et perfectioris vitae propositum accendi videbatur. At conceptum vitae monasticae desiderium implere diu distulit, utilem se suis concivibus existimans, meliusque putans saeculari habitu contegi, sub quo specietenus tantum saeculo militare sibi persuadebat, quam exteriorem cultum mulare. Postea tamen pius praetor, cum intimos animi sensus explorare scrutarique saepe consuevisset, animadvertit tandem, coelesti lumine illustratus, inolita se vitae saecularis consuetudine devinctum mundique blanditiis irretitum, in ipsis relinquendis moras nectere, neque corpore tantum, ut falso pulavcrat, sed ipso mentis allectu in saeculo retineri. Cuncta itaque sollicite fugiens portum monasterii petiit, et relictis quae mundi sunt, ex hujus vitae naufragio nudus evasit, ut ipse scribit ad Leandrum in epistola quam libris Moralium praemisimus statim ab exordio.