Latin
Book 1, Chapter 4
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 1.4.1-2
Unproofread scanNot analysed yet
Qualis in tranquilla monasterii statione Gregorius evaserit, ipse mire depingit, dum amissam quietem in pastorali cura, non mentitis oculorum lacrymis, sed intimo cordis gemitu ita deflet: Infelix animus meus occupationis suae pulsatus vulnere, meminit qualis aliquando in monasterio fuit; quomodo ei tabentia cuncta subter erant; quantum rebus omnibus quae volvuntur eminebat; quod nulla nisi coelestia cogitare consueverat; quod etiam retentus corpore, ipsa jam carnis claustra contemplatione transibat; quod mortem quoque, quae pene cunctis poena est, videlicet ut ingressum vitae et laboris sui praemium amabat. At nunc ex occasione curae pastoralis saecularium hominum negotia patitur, et post tam pulchram quietis suae speciem, terreni actus pulvere foedatur. Cumque se pro condescensione multorum ad exteriora sparserit, etiam cum interiora appetit, ad haec proculdubio minor redit. Perpendo itaque quid tolero, perpendo quod amisi. (Praefat. Dial.) Familiares sunt Gregorio, peneque continuae, similes querelae de amissis monasticae vitae bonis, dum pectus suum amicis explicat, ut in epistolis, 4, 5, 6, 7, 25, 26, libri primi, et in praevia ad libros Moralium singulari epistola. In publicis etiam ad populum concionibus dolorem de prioris vitae in monasterio sanctissime institutae jactura premere et cohibere vix potest: Et quidem in monasterio positus, inquit homil. undecima in Ezechielem, valebam et ab etiosis linguam restringere, et in intentione orationis pene continue mentem tenere.