Latin
Book 1, Chapter 4
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 1.4.2
Unproofread scanNot analysed yet
Quis facile sibi persuadeat Gregorium, cui cum inolita consuetudine vitae saecularis, mollioris et fastuosae, ipso teste (Ep. ad Leandrum seu Praef. in lib. Moral.) ,certandum fuit, statim ad hoc perfectionis culmen, ad orationis pene continuae contemplationisque fastigium, adhuc novitium, si Baronio fides, pervenisse; et non potius id labore improbo assiduaque exercitatione, adspirante tamen divina gratia, consecutum esse? Attamen concedamus. Sed quo pacto tam brevi mora tantam moralium ac spiritualium rerum peritiam comparavit, quanta eluce in expositione libri Job, cui elucubrandae paulo post quam avulsus a monasterio legatus Constantinopo lim missus est, operam dedit? Fortasse praetorae curis pene immersus, in sublimioris theologiae cognitione tantum profecerat, abstrusioresque sacrae Scripturae sensus tanta facilitate, felicitate tanta rimatus fuerat? Ejus ergo plurium annorum in monasterio commorationi et ascesi adseribamus illam divinarum sacrarumque rerum scientiam, quam jure suspiciunt, qui lis studiis tota fere vita innutriti sunt, sapientiores et peritiores spiritualis vitae magistri. Verum diuturnam in monasterio Gregorii commorationem jam sufficientibus argumentis adstruximus.