Latin
Book 1, Chapter 4
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 1.4.4
Unproofread scanNot analysed yet
Plurimos ejus exemplo in monasterio profecisse et ad summam sanctitatem pervenisse probant quae de multis e suis commilitonibus ipse refert, praesertim in Dialogis. De Eleutherio jam pauca attigimus. De sanctis Antonio, Merulo et Joanne, qui quotidianis lacrymis, assiduis orationibus, continua sacrarum litterarum meditatione, ad aeternam felicitatem, quo jam animo praevolarant, coelitus vocati pervenerunt, legendum caput 47 lib. iv Dialogorum. De S. Maximiniano coenobii S. Andreae abbate, postea Syracusano episcopo, passim in Dialogis et in Epistolis. Porro certis annis assignare quae S. Gregorius de sanctis illis narrat, difficillimum. De Merulo tamen constat eum anno saltem 579 ad meliorem vitam transiisse, cum ab ejus morte usque ad tempus quo sunt scripti Dialogi, scilicet ad an. 593 vel 594, saltem anni quatuordecim effluxissent. Caetera ea ratione distinguemus quae Joannes Diaconus fortasse confundit, si ante S. Gregorii legationem contigisse dicamus ea ex quorum narratione non liquet eum tunc monasterio suo praefuisse, et post ejusdem reditum expleta legatione, alia ex quibus summam eum potestatem jam obtinuisse in eodem monasterio constat.