Latin
Book 1, Chapter 4
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 1.4.3
Unproofread scanNot analysed yet
Non solum orationi et contemplationi ab ipso monasticae palaestrae ingressu totum se dedit Gregorius, sed etiam abstinentiae, jejuniis, aliisque poenitentiae operibus, quae sacrorum librorum lectione ac meditatione condiebat, ita deditus erat, ut, debilitato stomacho et afflicta valetudine, brevi moriturus videretur. Neque tamen frequentes morbi suadere potuerunt ut de tanta vitae asperitate aliquantulum remitteret. Cibus ejus legumina erant quae Silvia mater eodem forte cibo victitans suppeditabat et parabat. Inde contractus, ipso teste, molestissimus morbus quem medici syncopen, seu vitalium incisionem vocant; qua laborans crebris angustiis per horarum momenta, ad exitum properare putabatur; et nisi frequenter cibo refrccretur, vitalem sibi spiritum intercipi sentiebat; et tamen de intermissione jejunii, magis quam de gravi dolebat infirmitate. Maxime vero moleste tulit quod ipso sacratissimo Sabbato Paschae pervigilio, in quo omnes etiam parvuli jejunarent, ipse a cibo abstinere non posse videretur. Id tamen et suis et Eleutherii, S. Andreae monachi, sui convictoris et sodalis, precibus et lacrymis tandem impetravit; quamvis soli Eleutherio miraculum hoc tribuerit vir summae humilitatis et modestiae; Ad vocem benedictionis illius, inquit, virtutem tantam meus stomachus accepit, ut mihi funditus a memoria tolleretur cibus et aegritudo. Coepi mirari quis essem, qui fuerim. . . . . cumque in monasterii dispositione occupata mens esset, obliviscebar penitus aegritudinis. Quod hic ait S. Pater, de occupatione sua in dispositione monasterii, forte intelligi debet de aliqua administratione bonorum temporalium ipsi injuncta, non de abbatis officio, quod non nisi post suam legationem gessisse Gregorium jam cum Mabillonio diximus. (Cf. Joan. Dia. lib. i, nn. 7, 9, 10; Greg. Turon. lib. x, c. 1; lib. iii Dialog. ,c. 38.)