Latin
Book 1, Chapter 5
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 1.5.5
Unproofread scanNot analysed yet
Cum tot clades a Langobardis pateretur Italia, gravioresque Romae impenderent. Pelagius papa opportunum esse tempus liberandae patriae existimavit, quando tot in partes, tot in duces divisa barbarae gentis potestas imminuta videbatur. Ea de causa non solum ad Gregorium scripsit illam quam refert Joannes Diaconus Epistolam (Lib. i, n. 32), ut quantocius missis, pecunia, duce peritissimo, et copiis, periclitanti Romanae reipublicae subveniretur; sed etiam Aunacharium episcopum Antisiodorensem, qui erat regibus Francorum a consiliis, admonuit, ut ea qua pollebat apud eos auctoritate, Ecclesiae Romanae et Italiae, unde Galliis fidei lumen affulserat, suppetias ferri procuraret deterreretque pios principes quibus una cum Romanis erat fides ab omni foedere cum Langobardis ineundo. Epistola Pelagii legitur data anno septimo imperii Tiberii, ubi necesse est ejus imperii tempus computari antequam solus imperaret. Non multo post Childebertus rex bellum cum Langobardis qui jam saepe in Gallias irruperant, feliciter gessit, litteris Pelagii motus, ut par est credere. Quod vero spectat ad Tiberium Augustum, aliis bellis curisque distentus, parum de recuperanda Italia, aut etiam Roma conservanda cogitavit; adeo ut solis piorum, maxime vero ancillarum Dei precibus et sanctorum apo tolorum protectione, tunc et postea Urbs stetisse videatur.