Latin
Book 1, Chapter 5
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 1.5.6
Unproofread scanNot analysed yet
Nihil autem utilius reipublicae Christianae praestitit Gregorius Constantinopoli agens, quam cum nascentem Eutychii, Constantinop. patriarchae, haercsim de impalpabili sanctorum corpore post resurrectionem, oppressit. Integram de hac quaestione concertationem refert ipse libro xiv Moralium a num. 72 ad 75, unde transcripta apud Joannem Diaconum legitur lib. i, c. 2). Gregorio victoria cessit; at victoriae fructus Eutychio, qui errorem ante mortem paulo post secutam ejuravit. Gregorii doctrinam Tiberius August. calculo suo comprobavit, deliberavitque de libro Eutychii flammis abolendo. Eutychio subrogatus est invitus et reluctans Joannes, cognomento jejunater.