Latin
Book 1, Chapter 5
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 1.5.7
Unproofread scanNot analysed yet
Utrum vero jam tum Gregorius cum Joanne decertaverit pro oecumenici titulo quem osurparatnos latet. Testatur quidem ep. 68 libri ix Joannem, in synodo superbum hoc vocabulum usurpasse, ac Pelagium suum decessorem hujus synodi gesta irritasse, atque adhibita prius in eum districtistimo increpatione, prohibuisse ne suus diaconus seu apocrisiarius cum Joanne procederet, hoc est in sacrorum celebratione communicaret. At quis esset ille diaconus, Gregorius, an qui ei successit Laurentius, silentio praeterit. Si tamen de se loqui voluisset, quare non dixisset, sibi a Pelagio praeceptum non procedere cum Joanne? alium ergo a se designare videtur.