Latin
Book 1, Chapter 7
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 1.7.2-2
Unproofread scanNot analysed yet
Inter maximas autem Urbis et orbis clades hujus fluminis exundatio censebatur. Unde Tertullianus Apologetici c. 40: Si Tiberis, inquit, ascendit ad moenia, si Nilus non ascendit in arva; si coelum stetit, si terra movit; si fames, 'si lues: statim Christianos ad leonem; quasi tot calamitatum suis flagitiis provocatores et auctores. Quanta mala intulerit haec Tiberis prope immensa effusio, narrat Gregorius Francicus his verbis: Multitudo etiam serpentium cum magno dracone in modum trabis vel…d…, per hujus fluvii alveum in mare descendit; sed suffocatae bestiae inter salsos maris turbidi fluctus littori ejectae sunt. Subsecuta est de vestigio clades quam in quinariam vocant. Primus omnium hoc flagello percussus interiit Pelagius papa, eodem Gregorio teste, jux'a illud quod in Ezechiele propheta legitur: A sanctuario meo incipite. Mox subsecuta est magna populi strages. In tanta ergo calamitate populus Romanus ad Gregorium confugit, cumque in summum pontificem elegit. At ille hunc apicem attentius fugere tentans, ne quod prius abjecerat, rursum ei in saeculo de adepto honore jactantia quaedam subreperet, Mauricium Augustum, cujus filium ex sacro fonte susceperat, confestim supplicibus litteris oravit, ut consensum eligenti populo seque ad episcopatum deposcenti denegaret. Scripsisse quoque ad Joannem, Constantinopolitanum patriarcham, ut imperatori, apud quem gratia plurimu… pollebat, rescindendae hujus electionis suasor et au ctor esset, conjicitur ex epistola 4 libri i, in q… cum ipso expostulat, quod ne ad episcopatum eveheretur minime obstiterit. Sed praefectus urbis Romae, germanus ejus, praeoccupato nuntio, misit ad imperatorem solemne electionis decretum. Mauricius Deo gratias agens, quod diaconus sibi amicitia conjunctissimus, ad tanti honoris culmen populi suffragiis fuisset vocatus, dato ex more praecepto jussit eum institui et ordinari. Haec ex Gregorio historico excerpta, quae ipse ab oculato teste, Turonensis Ecclesiae diacono (quippe qui tunc Romae ageret), didicerat. Inter optimates qui ad electionem Gregorii suis suffragiis et fortasse consiliis auctoritateque plurimum contulerunt, praecipuam laudem meruerunt Joannes, exconsul et quaestor, vir Patriciae nobilitatis, necnon Philippus, excubitorum comes, de quibus eam ob rem queritur epistolis 31 et 32 libri i. Gregorium solummodo diaconum fuisse cum ad pontificatum evectus est, ex hoc alterius Gregorii testimonio liquet. Neque vero legimus cum presbyteratu donatum, antequam in pontificem ungeretur et consecraretur; quod hodiernis quidem moribus adversari haud diffitemur; sed non ita fortasse antiquis.