Latin
Book 1, Chapter 7
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 1.7.3
Unproofread scanNot analysed yet
Nonnullorum quoque mentem haud dubie pulsabit, quod narrat laudatas scriptor, de petito et expectato imperatoris consensu, antequam Gregorius electus ordinaretur. Sed a regum Gothorum Italiam obtinentium saltem temporibus usurpatum erat,, ut electus papa non sederet nisi accedente prius principis confirmatione. Huic juri vel injuriae quaesitus hic color, quod cum summi pontificis electio, non solum ad clerum, sed etiam ad senatum populumque Romanum tunc spectaret, citra auctoritatem imperatoris aut principis, qui senatus populique caput erat, stare non deberet. Neque vero Gregorius, qui sacrum sibi ministerium ab imperatore commissum agnoscit (Lib. i, ep. 5), hunc morem usquam damnare visus est, aut improbasse. Nam quod affert Baronius ut displicuisse sanctissimo pontifici morem hunc ostendat, id ex spurio vel saltem dubio commentarii in Psalmos Poenitentiales loco deprompsit. Restituto in Occidente imperio, Carolus Magnus ejusque posteri, hoc jure confirmandi summi pontificis, nullo repugnante, potiti sunt, ut ex Anastasio, Ecclesiae Romanae bibliothecario et ex aliis passim non iniquis erga sedem apostolicam scriptoribus constat.