Latin
1.7.8.1 to 1.7.8.21
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 1.7.8.1-21
Unproofread scanNot analysed yet
De concivium suorum salute sollicitus Gregorius, pene sui oblitus fuerat, et propositum fugiendae pontificiae dignitatis intermiserat. Securus forsan dormiebat, quod Mauricium imperatorem suis supplicibus litteris permotum electioni factae non consensurum speraret. Ut vero accepit interceptam fuisse suam ad Augustum epistolam et …aliam delatam qua praefectus Urbis eum de electione unanimi consensu facta, et de incredibili populi totius erga electum studio, certiorem faciebat, sibi maxime timendum ratus, de fuga quamprimum cogitavit. Formidabat enim celsum quidem, at arduum locum, Et sic metuebat paupertatis suae securitatem perdere, sicuti avari divites solent perituras divitias custodire, ut ejusdem Gregorii (Lib. iii, Dialog. c. 14) verba usurpem. Verum cum latibula fugae praepararet, capitur, trahitur, et ad beati apostoli Petri basilicam deducitur, ibique ad pontificalis gratiae officium consecratus, papa Urbi datus est. Haec Gregorius Turon. cujus ultima verba exscripsit Paulus Diaconus. Addit vero Gregorium, cum ad portas Urbis sollicite excubaretur, ne evaderet, a negotiatoribus impetrasse ut in cratera occultatus educeretur extra Urbem; sicque per triduum delituisse, sed tertia nocte indicio fulgidae columnae fuisse detectum et comprehensum. Missa facio caetera quae tum obtigerunt, mira quidem et stupenda, quia apud Paulum legi queunt. Joannes Diaconus in omnibus fere Paulum secutus, nullius tamen alius signi meminit, quam columnae fulgidae. Ipse Gregorius miracula tunc facta, etsi premere silentio, prae modestia et animi demissione (quae ambae virtutes in ipso praesertim enituerunt, plurimum optasset, dissimulare tamen omnino non potuit, scribens ad Natalem, Salonitanum episcopum: Conscientiam nostram indicamus, ipsius honoris onera me aegro animo suscepisse. Sed quia divinis judiciis non poteram resultare, etc. (Lib. i, ep. 21). Et ad Cyriacum, Constantinopolitanum patriarcham: Ego quoque qui indignus ad locum regiminis veni, infirmitatis meae conscius, secretiora loca petere ali quando decreveram; sed superna mihi judicia adversari conspiciens, jugo Conditoris subdidi cervicem cordis.