Latin
1.7.8.22 to 1.7.8.37
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 1.7.8.22-37
Unproofread scanNot analysed yet
(Lib. vii, ep. 4.) Fugae latebrarumque suarum meminit quoque initio libri Regulae Pastoralis, Ita Gregorius vocantis, melius dixerim, cogentis Dei signis, potius quam hominum volis obtemperans, accedente imperatoris consensu et gratulatione, ordinatus est die 3 Septembris an. 590, in ipso indictionis nonae principio, quae dies in tabulis ecclesiasticis consignata, olim fuit celeberrima. Cum enim sanctissimi Pontificis natalis incidat in diem 12 Martii, quo tempore propter Quadragesimam nullae antiquitus erant. Sanctorum solemnes feriae, anniversaria ejus ordinationis dies, ipsius memoriae celebrandae fuit consecrata. Nunc vero paululum subsistamus, et admirati pene invictam Gregorii in fugiendo pontificatu pertinaciam, doleamus Ecclesiae vicem, cujus dignitates et summa sacerdotia invadunt plerique ambitiosi, ea vel natalium suorum splendori, vel consanguineorum bellicae fortitudini, vel suis in aula obsequiis assiduisque precibus et excubationibus debita existimantes. Tantum e Gallia malum magna jam ex parte depulit Rex Christianissimus Ludovicus XIV, cujus exemplo utinam obsequantur omnes quorum interest: Et tamen nomen Christi etiam per lucrorum sectatores suae gloriae retinet potestatem. Et fiunt in talibus causis ministri mercenarii, sicut naves onerariae. . . . . quarum rectores potius eorum quos ducunt pecuniis inhiant, quam salu i: et tamen mare saeculi hujus necessarios habet hujusmodi transvectores. (Vide Arnald. de Bonavalle lib. de Card. Christi oper. ,c. de Baptis. Christi.)