Latin
Book 2, Chapter 1
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 4.1.14
Unproofread scanNot analysed yet
Quamvis episcopus Toletanus, qui nunc totius Hispaniae primas audit, jam tum primatus titulo, plurimis ejusdem Hispaniae praeesset Ecclesiis, in universa tamen Wisigothorum monarchia quae His anias et Galliam Narbonensem complectebatur, S. Leander Hispalensis episcopus, omnium erat antistitum celeberrimus, quod Recbaredum, regem universamque Wisigotborura gentem, Arianis prius erroribus impietatibusque mancipatam ad catholicam fidem perduxisset. Arianam haeresim a Recharedo, annitente S. Leandro in concilio Toletano an. 589 aut 590, proscriptam fuisse auctor est Nicolaus Antonius.