Latin
Book 2, Chapter 1
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 4.1.15
Unproofread scanNot analysed yet
Sub pontificatu Gregorii, Virgilius Arelatensis archiepiscopus, inter caeteros Gallicanos praesules, non solum dignitate sedis eminebat, sed morum etiam integritate omnibusque virtutibus quae pastorem decent. Ex monacho Lirinensi abbas monasterii Augustodunensis primum factus fuerat; dein mortuo Licerio Arelatensi episcopo an. 588, Syagrius, multae apud Galliae principes auctoritatis et gratiae episcopus, cui perspectissimae erant sancti viri dotes eximiae, vacanti Ecclesiae praeficiendum eum curavit, quam annis 49 sanctissime rexit. Florebant tunc in eadem Ecclesia Gallicana Etherius Lugdunensis, Desiderius Viennensis, Gregorius Turonensis, Aregius Vapincensis, inprimisque jam laudatus Syagrius, et alii ex Gregorianis epistolis satis noti. De Britannicis insulis in quibus nunc Augliae, Scotiae, et Hiberniae regna numerantur, de Germania ad Boream vergente, de Polonia seu Sarmatia aliisque Septemtrionalibus regionibus nihil hic attinet dicere: quippe quae Christi suave jugum, nondum excussa idolorum servitute, ad haec usque tempora detrectarant.