Latin
Book 2, Chapter 1
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 4.1.2
Unproofread scanNot analysed yet
Ut etiam receptae jamdudum consuetudini morem gereret, synodicam epistolam scripsit ad omnes patriarchas, in qua suscipere ac venerari profitetur quatuor concilia, Nicaenum, Constantinopolitanum primum, Ephesinum, et Chalcedonense, sicut sancti Evangelii quatuor libros (Lib. i, ep. 4). In eadem epistola synodica, ea qua par erat veneratione, Gregorius amplectitur quintum concilium, in quo epistola quae Ibae dicitur, erroris plena reprobatur; Theodorus personam Mediatoris Dei et hominum, in duabus substantiis separans, ad impietatis perfidiam cecidisse convincitur; scripta quoque Theodoriti, per quae beati Cyrilli fides reprehenditur, ausu dementiae prolata refutantur. Subdit: Cunctas vero quas praefata veneranda concilia personas respuunt, respuo (Ibid. ep. 25). Tandem quoslibet aliter sentientes anathemate ferit. In alia rursus epistola (Lib. iii, ep. 10), quatuor universalis Ecclesiae synodis cum totidem libris Evangeliorum collatis summam supremamque tribuit auctoritatem.