Latin
Book 2, Chapter 1
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 4.1.3
Unproofread scanNot analysed yet
In hujus epistolae synodicae ad patriarchas intcriptione primam omnium occurrit Joannis Constantinopolitani nomen, quod a Gregorianarum epistolarum collectoribus factum, non ab ipso Gregorio jure censet Baronius (Ad an. 591). Singulis enim patriarchis singula misit illius epistolae exemplaria, in quibus solum nomen patriarchae ad quem unumquodque mittebatur erat inscriptum. Neque enim exemplum quod ad Joannem delatum est, aliud quam Joannis ipsius nomen praeferebat. Hinc legitur Frater charissime, non Fratres charissimi. Nostram sententiam confirmat, quod subjunctum fuerit, a paribus, post patriarcharum nomina, ut in notis observavimus. Nihilo tamen minus jam consentientibus aliis patriarchis, Constantinopolitanus primum locum post Romanum pontificem obtinebat. Tunc duo erant Antiocheni patriarchae; nam Anastasio, ex hac sede pulso, Gregorius subrogatus fuerat; quod cum injuria magis quam jure factum fuisset, aliundeque Anastasius praecipua laude pietatis et doctrinae inter Orientalis Ecclesiae antistites fulgeret; noluit sanctus pontifex pro exauctorato eum habere, sed ad ipsum sicut ad caeteros patriarchas synodicam transmisit. Jamque ad ejusdem litteras de suscepto summo pontificatu gratulatorias responderat. Sed quia Gregorius ei successor datus, pro legitimo pastore in universa Orientis Ecclesia, nemine reluctante agnoscebatur, vir alioquin ob sanctissimos mores, episcopatu dignus, eum praeterire insalutatum non debuit novus papa, ne pacem turbaret.