Latin
Book 2, Chapter 10
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 4.10.2
Unproofread scanNot analysed yet
Hanc epistolam Gregorius misit ad Theodorum imperatoris archiatrum, seu medicorum principem, rogans ut eam captato tempore offerret Mauricio, apud quem gratia plurimum valebat, adhibitisque tum consiliis tum precibus ad hanc legem refingendam aut emolliendam Augustum impelleret. Utrum id Theodorus praestiterit ignoramus. Docere tamen videtur sanctas pontifex Mauricium a lege sancita postea resiliisse. Scribens enim ad plurimos metropolitas de militibus post triennii probationem ad monasticum habitum suscipiendis, subdit: Qua de re etiam serenissimus et Christianissimus imperator, mihi credite, omni modo placatur, et libenter eorum conversionem suscipit, quos in rationibus publicis implicatos non este cognoscit. Censet etiam E. c. . Baronius legem hanc imperatoriam a Gregorio emendatam et temperatam prius fuisse quam eam promulgari curaret, transmitteretque ad metropolilas. Eadem est fere illustrissimi viri D. de Marca sententia (De Concord. lib. ii, c. ·…); additque S. Gregorium hanc legem emolliendo eadem auctoritate usum qua praefecti praetorio, penes quos erat civiles leges ad se ab imperatoribus directas ut publicarentur, aut tantisper immutare; aut ab earum publicatione abstinere, donec de iis emendandis ad Augustum scripsissent vel ipsum adiissent. Alii vero existimant hanc legem nulla mutatione facta fuisse missam a S. Gregorio qualem acceperat ab imperatore; idque his Gregorii verbis significari contendunt, eamdem legem per diversas terrarum partes transmitti feci, et quia lex ipsa omnipotenti Deo minime concordat, ecce. . . . . nuntiavi. Ergo, inquiunt, lex qualis a papa transmissa est nondum fuerat castigata et emendata, quandoquidem voluntati legique Dei post emendationem consentanea erat. Utramlibet sententiam eligat lector.