Latin
Book 2, Chapter 10
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 4.10.1
Unproofread scanNot analysed yet
Argum. 1. De lege Mauricii milites in monasteriis recipi pr hibente. Hanc improbat S. Gregorius. 2. Utrum illam, antequam publicaretur, emendaverit. 3. Qua occasione lex illa-fuerit lata Quibus rationibus niteretur. 4. Gregorius de disciplina monastica sollicitus. 5. Num abbatibus et monachis egredi foras prohibitum. 6. Judaeus fallo Eliae cultu Christianis illudit. De eo puniendo scribit Gregorius. 7. Dialogos elucubrat. (An. 592 et 595.) Antequam ab Oriente recedamus, agendum est de lege quadam eodem fere tempore ab imperatore promulgata, quae sanctissimum pontificem aegritudine jam laborantem, gravissimo dolore affecit. Nimirum sanxerat Mauricius non solum ut quisquis publicis administralionibus fuisset implicatus, ad ecclesiasticum officium pervenire non posset, sed etiam ut ei in monasterio converti non liceret: quod de iis quoque qui militiae adscripti erant constituerat, quibus deinceps liberum non erat monasteria, poenitentiae causa, petere. Curiales quidem et saecularibus negotiis adstrictos ab ecclesiasticis dignitatibus excludi valde laudavit S. Gregorius, evidentissime sciens, inquit, quia qui saecularem habitum deserens ad ecclesiastica officia venire festinat, mutare vult saeculum, non relinquere. At iisdem non licere in monasteriis converti minime probavit. Etsi enim aeris alieni debitores forent, ac publicis rationibus implexi, poterat eorum debitis per monasterium satisfieri, inquit sanctus pontifex. Quod uno eodemque argmento simul demonstrat et dotata fuisse tunc monasteria etiam amplis reditibus, et summam in ipsis viguisse charitatem. Maxime vero damnavit sanctissimus pater legem qua milites ab ingressu monasteriorum prohibebantur, nisi aut expleta militia, aut pro corporis debilitate missionem essent consecuti. Ipsum audiamus de hac lege cum Mauricio expostulantem; Ad haec, ecce per me servum ultimum suum et vestrum respondebit Christus, dicens: Ego te de notario comitem excubitorum, de comite excubitorum Caesarem, de Caesare imperatorem; nec solum hoc, sed etiam patrem imperatorum feci. Sacerdotes meos tuae manui commisi, et tu a meo servitio milites tuos subtrahis? Responde, rogo, piissime Domine, servo tuo, quid venienti et haec dicenti responsurus es in judicio Domino tuo? Caetera legantur eadem quae summum decebat pontificem libertate dicta, quam tamen his postea verbis temperavit humilitatem spirantibus: Ego quidem jussioni subjectus, eamdem legem per diversas terrarum partes transmitti feci; et quia lex ipsa omnipotenti Deo minime concordat, ecce per suggestionis meae paginam serenissimis Dominis nuntiavi. Utrobique ergo quae debui exsolvi, qui et imperatori obedientiam praebui, et pro Deo quod sensi minime tacui. (Vide lib. iii, epp. 65 et 66.)