Latin
Book 2, Chapter 10
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 4.10.242
Unproofread scanNot analysed yet
Ut de iis etiam qui foris sunt, et ad Ecclesiam non pertinent obiter agamus, Judaei non semel experti Gregorii clementiam, hoc anno ejusdem impigra sollicitudine zeloque indefesso repressi suat. Nimirum cum quidam Nasas inter eos sceleratissimus sub honore beati Eliae altare construxisset, multosque Christianorum illuc orationis causa pertraxisset ac seduxisset: scripsit vigilantissimus pontifex ad Libertinum Siciliae praefectum (Lib. iii, ep. 38), ubi facinus admissum fuerat, superstitioque vigebat, ut districtissime et corporaliter in Judaeum hunc, si de reatu constaret, animadverteret, nec socordiam eaque pejerem avaritiam Justini ejusdem insulae praetoris imitaretur. Is enim Judaeorum delinitus muneribus, Dei injurias vindicare non curabat, uti Gregorius scriptis ad se litteris didicerat. Idem Judaeus Christiana sibi mancipia comparasse ferebatur, quod contra legem a Constantino Magno latam ne Judaeis famularentur Christiani, pugnabat. Quia vero eadem lege cautum erat, ut si quos Judaei Christianos in obsequio et famulitio haberent, ii extemplo in libertatem assererentur (Euseb. ,lib. iv Vitae, Const. c. 27); id exsecusioni mandari strenue ac sine mora papa postulat. Idem fere est argumentum alterius epistolae (Lib. iv, ep. 1), ad Venantium, Lunensem episcopum, scriptae anno sequenti. S. Gregorium hoc tertio sui pontificatus anno de conscribendis Dialogis cogitasse, testatur epistola ad Maximianum, episcopum Syracusanum, in qua etiam subodoramur eum paulo post iis elucubrandis incubuisse (Lib. iii, ep. 51). Verum de tempore quo scripti sunt lege praefationem nostram tom. II, maxime num. 17 ac sequentibus. Ex eadem praefatione omnia repetenda sunt quae ad hos libros pertinent. Id unum hic observabo, egregium hoc opus fuisse solitudinis fructum, ad quam frequenter anhelabat Gregorius, ut a pastoralis vitae molestiis et sollicitudinibus levaretur, et amissae quietis, eam piis deflendo lacrymis, jacturam utcunque resarciret. Qualis autem esset in secessu, quibusve meditandis tunc animum intenderet, disce ex ipso Dialogorum exordio.