Latin
Book 2, Chapter 11
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 4.11.1
Unproofread scanNot analysed yet
Argum. 1. In Ecclesia Salonitana turbae propter Maximum, invito papa, ordinatum episcopum. –2. Gregorii hoc in negotio constantia et patientia. 3. Maximi audacia id sanctum pontificem. 4. Maximi ordinationem asserit imperator. 5. Maximi poenitentia et satisfactio. 6. Quid de Honorato archidiacono definitum. 7. Constantina Augusta S. Pauli reliquias postul…ns fert repulsam. Mos antiquus sanctorum corpora loco non movendi. 8. Antiquitus tamen factae nonnullae translationes. (An. 593 et 594.) Vix in tranquillo monasterii secessu Gregorius otium et quietem tantisper degustaverat, cum ad consueta pontificatus onera redeundum fuit, et Salonitamae Ecclesiae totique Dalmatiae subveniendum atque Consulendum (Lib. iv, ep. 10). Provinciae hujus episcopi, Natalis olim sui metropolitani de quo supra diximus, pravis exemplis corrupti a sacerdotalis honoris tramite deflexerant: saecularibus enim negotiis immersi, abjecerant omnem Dei metum; neque quid Deo, sed quid sibi placeret exquirere ac explere jamdudum consueverant. Hinc mortuo Natali, cum Honoratus archidiaconus vir inculpatae vitae, incredibilisque constantiae, quam non semel ostenderat adversus Natalem bona Ecclesiae dilapidantem, in Salonitanum episcopum electus fuisset: illi plurimum sibi a tam severo censore morumque magistro formidantes, Maximo qui saeculari potestate fretus hanc sedem invaserat, favere dicebantur. His acceptis, Gregorius ad universos Dalmatiae episcopos scribendum duxit, ut nullum in Salonitanum episcopum, nisi consulta prius et annuente apostolica sede, ordinare praesumerent. Secus facientes, excommunicatos et a participatione corporis et sanguinis Domini abstentos denuntiavit, ordinationemque futuram irritam declaravit. Praesertim vero Maximo manus imponere prohibuit (Ibid. ,ep. 20). Attamen aut nondum accepta pontificia jussione (quod vero propius videtur) aut insuper habita, ut papae significatum est, Maximus caesis presbyteris, diaconibus, omnique clero, militari manu in Ecclesiam deductus est, et tunc forsitan episcopus consecratus, si tamen consecratio dici possit, quae ab excommunicatis celebrata, et excommunicato dirisque devoto collala fuerat. Aderat tunc Antoninus subdiaconus ecclesiastici patrimonii in Dalmatia rector (Lib. iii, ep. 22); qui cum summi pontificis jussu adlaborasset ut Salonitanus episcopus juxta canones eligeretur, ea ratione Maximo praevaricatori exosus, et ab ejus satellitibus ad mortem quaesitus, fuga sibi consulere coactus est (Ibid. ,ep. 47). Praecipuus mali auctor erat Marcellus, Dalmatiae proconsul, ut habemus ex ep. 5 lib. ix.