Latin
Book 2, Chapter 11
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 4.11.3
Unproofread scanNot analysed yet
Quae postea subsecuta sunt docet S. Gregorius in epistola ad Sabinianum sedis apostolicae apocrisiarium seu legatum apud Mauricium imperatorem (Lib. iv, ep. 47). Nimirum saeculari et aulica auctoritate fretus Maximus, eo venit audaciae ut papae litteras excommunicationem, ni subderetur et resipisceret, intentantes, publice scindi fecerit, ipsumque apud Augustum accusarit, quod b Malchum episcopum aliquantae pecuniae sibi debitorem in custodia occidisset. Calumniam hanc ita diluit vir sanctissimus: De qua re, inquit Sabiniano, unum est quod breviter suggeras serenissimis dominis nostris, quia si ego servus eorum in morte Langobardorum me miscere voluissem, hodie Langobardorum gens, nec regem, nec duces, nec comites haberet, atque in summa confusione esset divisa. Sed quia Deum timeo, in mortem cujuslibet hominis me miscere formido, Malchus autem epis opus neque in custodia fuit, neque in aliqua afflictione, sed die qua causam dixit, et addictus est, nesciente me, a Bonifacio notario in domum ejus ductus est, cui et prandium factum est, ibique prandit, et honoratus est ab eo, et nocte subito mortuus est. Itaque statim evanuit falsa haec Maximi criminatio.