Latin
Book 2, Chapter 11
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 4.11.2
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius ad tantam offensionem ab Ecclesia Salonitana removendam, non minus prudentiam, quam constantiam necessariam ratus, litteris monuit Maximum (Lib. iv, ep. 20), ut ipse ordinatoresque ipsius attrectare quidquam sacerdotalis officii non praesumerent, donec explorare posset utrum vera an supposilitia imperatoris jussione fuisset ordinatus, quidve sibi visum foret rescriberet. Si vero contra interdiclum aliquid agere nnn vereretur, ei anathema comminatur a Deo et a B. Petro apostolorum principe. Maximum jam ab anno superiori Salonitanam sedem invasisse, nimirum labente undecima indictione, docet quod legimus de ejus poenitentia in fragmento nunc ad epistolarum calcem rejecto, prius vero praemisso epistolis indict. primae. Quocirca constat nondum ad eum aut ad episcopos Dalmatiae tunc pervenisse epistolas 10 et 20, hoc anno quarto pontificatus Gregorii, duodecima indict. datas, quod etiam ex ipsa epistola 20 elici potest. Idque forsan in causa fuit ut cum eo postea Gregorius mitius egerit, ejusdemque ordinationem tandem ratam habuerit. Non me latet renuntiatum Gregorio fuisse, post interdictionem ab ipso prolatam, deductum in medium fuisse militari manu Maximum (Ibid.) ,quod in ejus ordinatione contigisse debuit. At illa deductio potuit etiam fieri aliquo post ordinationem intervallo. Ad haec, plurima de hoc episcopo ejusdemque corruptis moribus acceperat papa, quae nullo le gitimo testimonio nitebantur, quaeque postea diluit, ut quod subreplitio imperatoris diplomate usus fuisset, quod per simoniam ad episcopatum pervenisset, quod violatae castitatis reus foret. Quidni ergo dicamus, incerto aut etiam falso rumore pervenisse ad summum pontificem Maximum, spretis ejus litteris, ordinatum fuisse? Sane Gregorius ad Constantinam Augustam postea scribens, anno videlicet sequenti, quasi de omnibus certior factus, tantum conqueritur Maximum se suoque Responsali nesciente fuisse ordinatum (Lib. v, ep. 21).