Latin
Book 2, Chapter 11
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 4.11.7
Unproofread scanNot analysed yet
In hoc toto negotio Gregorius adversarium apud imperatorem expertus est Joannem Constantinopolitanum, ut par est credere; quippe quem ob usurpatum oecumenici patriarchae titulum redarguendo et increpando, infensum sibi fecerat. Antequam vero de hac disceptatione fusius et enucleatius agatur, quod paulo post fiet, ratio temporis postulat ut qua arte idem Joannes Constantinae Augustae mentem a Gregorio alienam efficere molitus sit aperiamus. Ipsum enim digito monstrare videtur sanctissimus pontifex his verbis: Sed quidam homines contra me pietatem vestram excitare voluerunt, ut mihi, quod absit, voluntatis vestrae gratiam subtraherent (Lib. iv, ep. 30). Piissima Augusta basilicam in honorem S. Pauli apostoli aedificandam curaverat in ipso regiae urbis palatio; quam ut sacris ejusdem reliquiis ditaret, postulavit a Gregorio ut sibi transmittere vel beatissimi apostoli caput, vel aliud quid de ipsius corpore festinaret. Cujus jussioni respondit se obtemperare nec posse nec audere, quod sanctorum apostolorum corpora nequidem loco moveri impune, vel tangi possent; idque multis miraculis ibidem commemoratis confirmat. Petierat etiam Constantina beati apostoli sudarium, quo fortasse nomine intelligi debet linteum aliquod ejus cruore sacro tinctum, et in sepulero inclusum. Sed quia extrahi non poterat nisi corpus apostoli detegendo, et loco movendo, quod nefas erat, piae Augustae precibus annuere non potuit papa. In epistola quam Gregorius ad eam misit, ait: Quia Romanis consuetudo non est, quando sanctorum reliquius dant, ut quidquam tangere praesumant de corpore; sed tantummodo in pixide brandeum [Id est velamen] mittitur, atque ad sanctissima corpora sanctorum ponitur. Quod levatum, in ecclesia quae est dedicanda, devota cum veneratione reconsitur. Addit plurima iis in locis, ac si sanctorum corporibus potirentur, patrari solita miracula. Insuper docet in totius Occidentis partibus omnino intolerabile esse ac sacrilegum, si sanctorum corpora tangere quisquam fortasse luerit. Utinam vero piam hanc et sanctorum reliquiarum venerationi consentaneam consuetudinem perpetuo retinuissemus. Cum Graecorum contrarius mos posset objici, quibus viddlicet nulla erat sacra corpora levandi ac alio transferendi religio, respondit S. Gregorius dubiae fidei sibi videri, quas transferebant et distrahebant reliquias; suspicionemque suam noc exemplo confirmat. Nimirum quidam Graeci monachi ante biennium Romae deprehensi fuerant nocturno silentio juxta ecclesiam beati Pauli, corpora mortuorum in eampo jacentia effodientes, atque ipsorum ossa recondentes. Qui cum interrogati fuissent quo id consilio facerent, confessi sunt quod illa ossa od Graeciam essent tanquam sanctorum reliquias partaturi. Apud Gregorium Turonensem et alios passim scriptores, occurrunt tales, non piae (ut vulgo vocari solent) sed sacrilegae fraudes, quae dubias effecerunt plurimas alioquin genuinas sanctorum reliquias. Unde liquet nullam majorem aut certiorem sanctis veneralionero procurari posse, quam eorum sacra pignora, in prioribus sepulcris (quae tamen ornari decet) integra et intacta relinquendo: quod etiam civilibus cavetur legibus.