Latin
Book 2, Chapter 11
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 4.11.8
Unproofread scanNot analysed yet
Absit tamen a nobis, ut omnes sanctorum translationes damnemus pio consilio factas. Tempore Constantii Augusti legimus Constantinopolim delatum fuisse S. Timothei corpus Ephesi prius sepultum, ac in basilica sanctorum apostolorum collocatum esse. Paulo post etiam reliquiae sanctorum Andreae apostoli et Lucae evangelistae delatae sunt ex Achaia, et eodem in loco depositae; quod refert ac laudat Hieronymus (Hieronym. contra Vigilant.) . Lege apud Mabillonium (Praefat. Ad tom. II Act. SS. ,observat. 8) plurimas sanctorum translationes quarto et quinto saeculo in Occidente, ipsaque in Italia factas, quas Gregorius ignorare minime potuit. De his quoque consule notas ad ep. 30 libri quarti verum his in translationibus e tumulis suis educebantur sacra illa pignora, ut in aliquo decentiori loco quiescerent, neque procul deferebantur. Haud improbavit quidem sanctus doctor episcopum et clerum urbis Euriae inde commigrantes corpus S. Donati secum abstulisse, et in Cassiopi Castro insulae Corcyrae deposuisse (Lib. xiv, epp. 7 et 13). At vero migrationem istam necessariam effecerant barbaricus gladius et hostiles incursus. Metuentes ergo sacerdotes et clerici civitatis hujus, ne sacrae S. Donati reliquiae in ecclesia deserta et patente aliquam a barbaris injuriam paterentur, maluerunt eas secum asportare. Quae de sanctis corporibus loco non movendis ad mentem S. Gregorii diximus, de eorum vestibus aut aliis rebus ad ipsos sanctos pertinentibus, minime intelligi debet: nam cum accepisset a Joanne abbate tunicam S. Joannis repertam, ut eam ad se transmittere curaret rogavit. Tunicam hanc fuisse S. Joannis apostoli et evangelistae, positamque Romae in basilica Constantiniana, docet Joannes Diaconus (Lib. iii nn. 57, 58, 59), ubi eam asserit multis coruscasse miraculis. Utrum haec papae responsio Constantinae Angustae satisfecerit, compertum non habemus. Exstant tamen plurimae; sancti pontificis epistolae ad eamdem postea scriptae, ex quibus intelligitur eam quod sibi denegatae fuissent S. Pauli reliquiae, non indigne tulisse, sed erga sedem apostolicam pio semper flagrasse studio.