Latin
4.2.222.46 to 4.2.222.65
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 4.2.222.46-65
Unproofread scanNot analysed yet
et hunc solum mihi amicum aestimo per cujus linguam, ante apparitionem districti Judicis, meae maculas mentis tergo (Lib. ii, ep. 52). Quod et facto comprobavit: cum enim Anastasius, Antiochenus patriarcha, motam de usurpato oecumenici titulo controversiam parvipendens, ad S. Gregorium summa libertate scripsisset, pro nulla causa eum dare locum scandalis non debere, et maligno spiritui quaerenti animas cribrare, quibus non obscure amico significabat levem sibi videri quaestionem in qua zelus ejus ita efferbuerat, sanctissimus pater, ad cathedrae suae primatum non attendens, aculeum apis (ita Anastasium vocat) infixum modestissime ac patientissime tuli…, et pro aculeo mel reddidit; epistolam dico charitate mellifluam, in qua inter caetera rescripsit, Meliora sibi esse vulnera diligentis, quam inimici blandientis oscula (Lib. vii, ep. 27). Atque ut Anastasio monenti morem gereret, Cyriaci, nuper ad sedem CP. evecti, epistolam synodicam in qua oecumenici patriarchae titulum sibi vendicabat, sine mora suscepit, ne unitatem Ecclesiae turbaret. Denique singularem omnibus in epistolis animi demissionem testatam, et quodammodo insculptam reliquit, cum primus omnium Romanorum pontificum in ipsis servum se servorum Dei praefari voluit; hanc modestiae tesseram vano et superbo oecumenici titulo quo gloriabatur CP. episcopus objiciens, simulque non obscure significans pontificatum duram sibi videri servitutem, cui so…a ex charitate collum jubente Deo subdiderit. (Cf. Joan. Diac. l. ii, n. 1). Ad charitatem quod spectat, quanto erga Deum amore flagraret, salis probant continuae quas singulis fere epistolis inspergit querelae de amisso illo prae sollicitudine pastorali, vel remisso: qui enim de sacri hujus ignis jactura ita est anxius, dolet, lacrymatur, quanto ardore se Deum diligere vel hoc ipso demonstrat. De charitate erga proximum dicere hoc loco nihil attinet, post tot effusae illius in pauperes liberalitatis argumenta, quae suppeditant ejusdem epistolae, recensetque Joannes Diaconus, praesertim lib.