Latin
4.2.222.66 to 4.2.222.76
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 4.2.222.66-76
Unproofread scanNot analysed yet
II, capitibus novem, scilicet a 22 ad 30. Ex utraque illa summa virtute prodiit infracta quaedam animi constantia, quae in arduis, et in gravioribus periculis maxime elucebat: quippe, quo magis sibi diffidebat Gregorius per humilitatem, eo majori in Deum fiducia dicebat cum Apostolo: Omnia possum in eo qui me confortat (Philip. iv, 13). Ita de se loquitur ep. 47 libri iv, ad Sabinianum: Mores meos bene cognitos habes, quia diu porto. Sed si semel deliberavero non portare, contra omnia pericula laetus vado Verum si velimus nosse qualis ad summum pontificatum accesserit S. Gregorius, et qualiter in eo vixerit, legamus librum Regulae Pastoralis, de quo strictim jam loquendum; ut enim de S. Benedicto ait (Lib. ii Dial. ,c. 36), eum non potuisse aliter docere in Regula Monachorum a se promulgata, quam vixit, idem quoque de sanctissimo papa, Regulae Pastorum auctore, affirmare uon veremur.