Latin
Book 2, Chapter 4
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 4.4.6
Unproofread scanNot analysed yet
Aliud erat S. Theodori monasterium apud Messanam, in quod recludi voluit monachos civitatis Tauri apud Brutios a barbaris fugatos, et per totam Siciliam sine rectore vagantes. Qua de re scripsit tum ad Felicem, episcopum Messanensem, tum ad Petrum subdiaconum jam laudatum (Lib. i, epp. 40 et 41). Alia sanctissimi papae epistola monachi quidam Surrentinae dioecesis eadem vagandi licentia abrepti et peculio insuper studentes, ad officium revocantur. Nonnulli quoque ex istis erronibus, usque ad tantum nefas prosilierant, ut uxores publice duxissent, de quibus scribit ad Anthemium subdiaconum (Ibid. ,ep. 42), ut omni vigilantia perquirantur, et in monasteriis digna coercitione tanti flagitii poenas luere cogantur. Usque adeo monasticae stabilitatis assertor fuit, ut clericis in monasterio conversis nullam ad Ecclesias in quibus prius militaverant remeandi licentiam relinquendam censuerit, et multo minus ad alias transeundi, nisi eos ad sacerdotia assumendos judicaverit episcopus. Quanta fuerit sanctissimi pontificis de ordine monastico sollicitudo et vigilantia probat alia ad eumdem Anthemium Epistola, qua duo praecipit non leviter praetereunda. Unum est ut mulieres quae hostium metu ad Eumorphianam insulam confugerant inde amoverentur, ne monachis hanc insulam incolentibus occasionem lapsus praeberent. Alterum est ut ante annum aetatis octavum decimum nulli adolescentes ad monasticum habitum hac in insula, in Palmaria, et in aliis insulis susciperentur. Quia, inquit providus pontifex, dura est in insulis congregatio monachorum; hoc est, quia durissimam vitam hic agebant monachi, propter acris inclementiam et rerum ad vitam requisitarum penuriam. Perperam autem ex hoc loco quidam arguunt hic definitum absolute a S. Gregorio tempus professionis monasticae, tum ibidem jubeat pueros his in monasteriis repertos infra annum aetatis 18 Romam transmitti, proculdubio ut in monasteriis ubi mitior esset disciplina possent institui. Verum de his jam diximus libro primo (Cap. 3, §44) et in ntla ad hanc epistolam 50. Ad restauranda et construenda etiam nova monasteria, aut his in insulis aut in adjacentibus, usus est Gregorius Horosii abbatis opera, ut ex variis hoc anno scriptis epistolis intelligimus (Lib. i, epp. 51 et 52). Monachi in insula montis Christi degentes a regulae monasticae praeceptis penitus exorbitarent: nec qui habitabant in insula Go…gonia religiosius leges suas observare ferebantur. Haec erat perturbatorum et iniquorum illorum temporum conditio, circumstrepentibus undique armis, inter quae leges etiam sanctiores aut silent aut vix audiuntur. De fratrum tamen illorum emendatione non desperans Gregorius, Horosio abbati jam laudato in mandatis dedit ut haec monasteria visitaret tanquam sedis aposloliae a legatu…, et quae correctione digna inveniret ea satageret exstirpare, atque monachos ad meliorem frug…m revocaret.