Latin
Book 2, Chapter 4
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 4.4.7
Unproofread scanNot analysed yet
Neque vero propter nonnullorum monachorum corruptos mores a novis monasteriis excitandis abstinendum judicavit aequus ille rerum aestimator. Quinimmo eidem Horosio et Symmacho defensori praecepit, ut praeter monasterium a Labina religiosa femina nuper aedificatum in Corsica insula, ad quod instituendum monachos a Gregorio postulaverat Symmachus, aliud in loco ejusdem insulae munito aedi…cari curarent: Quatenus, inquit, insula ipsa quae monasterium nunc usque non habuit, etiam in hujus conversationis via meliorari debeat (Lib. i, ep. 52). Sed in rebus monasticis diutius non est immorandum.