Latin
Book 2, Chapter 6
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 4.6.6
Unproofread scanNot analysed yet
In eadem epistola legitur Joannem monachum morti proximum, Fantinum defensorem haeredem in sex uncias, hoc est in dimidiam bonorum partem instituisse. Quod non improbat S. Gregorius. Ne tamen inde inferas licuisse tunc monach s testamentum condere, lege notam qua locum hunc illustravimus. Consule quoque nostrum Mabillonium in Annal. Bened. ad an. 599, num. 31, et ad an. 601, num. 6.