Latin
Book 2, Chapter 6
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 4.6.7
Unproofread scanNot analysed yet
Ex laudata epistola compertum habemus quam sollicite S. Gregorius caveret, ne ii quorum ministerio in Ecclesiae negotiis utebatur, in sacerdotum et aliorum clericorum lapsorum e suo gradu dejectorum bona invaderent, unde sane grave scandalum oriri potuisset; nimirum ita dejecti haud dubie conquesti fuissent se ideo loco motos, et ad poenitentiam in monasteria detrusos, ut sua bona, suae facultates pontificiorum ministrorum praedae paterent. Decernit ergo S. Gregorius ut eorum bona, vel monasteriis in quibus poenitentiam agunt, cedant, vel eorum parentibus dentur: ita tamen ut eorum stipendium qui in poenitentiam dati fuerint, sufficientur debeat procurari; vel, ei ex ecclesiastica fuerint familia illi lapsi, res eorum ecclesiastico juri non subtrahantur, servata poenitentibus alimentaria pensione. Consule notas ad hunc laudatae epistolae locum.