Latin
Book 2, Chapter 7
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 4.7.1
Unproofread scanNot analysed yet
Argumenntum. 1. De causa Natalis episcopi Salonitani. 2. Archidiaconus ab eo dejectus apostolicam sedem appellat. 3. Quae res…oad… Natalis. Resipiscit. 4 Illo mortuo S. Gregorius de eligendo successore curat. Electus est Honoratus archidiaconus. 5. Mauricius imperator mitius cum schismaticis agit. 6. Langobardi Romam premunt. 7. S. Gregorius Ezechielem prophetam exponit. Luctuosus Romae status. (An. 591 et 592.) Nunc ordo rerum temporumque ratio postulant, ut de Natali, Salonitano episcopo, Dalmatiae metropolitano, loquamur. Qui cum adversus summum pontificem diu rebellasset, hoc secundo Gregorii anno, ad saniorem mentem, ejus invicta magnanimitate ac patientia debellatus, feliciter tandem rediit. Hic episcopus ferebatur, pastorali cura derelicta, solis vacare conviviis, et, quod gravius est, vasa sacra pretiosamque Ecclesiae supellectilem, suos ut ditaret, distraxisse. Cui sacrilegio cum obstaret Honoratus archidiaconus, quod ejus esset res sacras asservare, Natalis eum, ut ab hoc officio removeret, honoris specie, licet renitentem, presbyterum ordinare voluit; neque enim presbyter tunc archidiaconi munere fungi poterat, ut observavimus maxime ex S. Leone et Apoll. Sidonio in notis ad epistolas indicatas. Sententiam suam de Honorati dejectione ab archidiaconatu in provinciae suae concilio ratam haberi et gestis synodicis confirmari curavit. Quibus sane nihil iniquius, nihil insulsius: eodem enim judicio, ab archidiaconi ministerio tanquam indignus repellebatur Honoratus, et ut dignus ad presbyteratum assumebatur. (Vide lib. i, epp. 19 et 20; lib. ii, epp. 18, 19 et 20; lib. ii, ep. 52.)